SACRAMENTOS
Matrimonio |
PREFATIO SOLIUS PERSONE, QUE PRIMUM NUBIT CUM EA PERSONA QUE IAM NUBSIT (1) Deum, cuius est omne bonum et a quo bonum omne
largitur, quod bene optantis voto requiritur, Fratres
karissimi, cum universis fidelibus devotius exoremus, ut
hos Illos quos coniugalis
federis copulam adire permisit, gratia benedictionis
opulentes munificet : quo valeant et sine culpa obtinere
quessitum, et cum divina benedictione lucrare concessum. Item Benedictio. Deus, a quo benedictionis origo descendit, et ad quem
precatio benedicentis ascendit; qui primordialia humani
generis incrementa sacri oris propagasti, sententiam
dicens: «Crescite et multiplicamini et replete terram»
adsiste precibus nostris, et orantibus nobis clementer
porrige que rogaris. Concede, Domine, huic famule tue Illi, quam novello nectitur
vinculo coniugali, sinceram gratiose dulcedinis opem et
veram viri cui iungitur caritatem. Ita eius inhereat copulo, ne tuo recedat ullatenus a
precepto. Ita carne uterque fructificent, ut spiritu semper que
sancta sunt cogitent. Ita munere filiorum tua ditentur ex gratia, ut post felicia longioris vite curricula ad regna mereantur pervenire celestia. Piisime Pater, qui in Trinitate unus Deus gloriaris in
secula seculorum. Benedictio. Benedicat vobis Dominus glorie celestis et rex omnium
seculorum. Det vobiscum sue dulcedinis dulcedinem, uti seculi
presentis felicitatem. Conlatio etiam gaudio filiorum, post diuturnum tempus
conferat habitaculum celestium mansionum. (1) Marius F�rotin, OSB. Le Liber Ordinum, etc. París 1904. Reed. Roma 1996, col. 434-435. |