SACRAMENTOS
Matrimonio |
ITEM ORDO DE SECUNDIS NUBTIIS (1) Deus, qui multimoda subsidiorum remedia fragilitati
humane et propagationis beneficia confers et incremento
propagande prolis adtribuis, ut natura non defraudaretur
a semine, quod germinata propago crescat in progenies,
sic temporibus priscis Ruth Moabitidam benedixisti. Sic in novissimis per Apostolum tuum secunda
matrimonia concessisti. Da eis procreandorum filiorum
unanime desiderium, et aufer carnalis libidinis
voluptuosum appetitum. Sit eis ut fuit Ruth suboles ex amore, non luxuria ex
ardore. Prosequatur hanc illa benedictio, que illam subsecuta
est. Ut faciat Dominus hanc mulierem, que ingreditur domum
tuam, sicut Rachel et Lia, que edificaverunt domum
Israhel. Sit exemplum virtutis, et habeat celebre nomen in
Ecclesia Dei vivi. Benedictio eiusdem. Te deprecamur, Domine sancte, Pater eterne, omnipotens
Deus, super hos famulos tuos Illos,
quos ad secundas nubtias vocare iussisti, qui per nostram
licet indignam precem, tuam desiderant percipere
benedictionem. Tribue eis, Domine, fidele consortium
caritatis et copiam tue benedictionis: et concede huic
famule tue Illi, ut induat
caritatem Sarre. Sapientiam Rebecce, amorem Rachelis, gratiam et
castitatem Susanne. Tribus huic famulo tuo Illi
benedictionem tuam, sicut benedixisti, Abraham, Isaac et
Iacob. Descendant, Domine, super hos famulos tuos Illos benedictio tua, et gratie
tue donum, sicut descendit ros et pluvia super faciem
terre. Ut ita eorum corda vel corpora tua benedictio circumfluat, qualiter manus tue sentiant tactum, et per Spiritum Sanctum percipiant gaudium sempiternum. Pater noster. Benedictio. Benedic, Domine, hos famulos tuos Illos, quos secunda coniugalis
velatio ad instar apostolici precepti digno federe
matrimonii iungit. Habeant meritum prime coniunctionis. Sit in eis virtus continentie prolis propter
prestolatam progeniem. Mereantur coniugatorum patriarcharum ditari meritis et
maneat in eis pax, mansuetudo et lenitas sanctitatis. Ut, in unum spiritum atque corpus gratia meritorum
redacti, exoptati gaudia consequantur coniugii. (1) Marius F�rotin, OSB. Le Liber Ordinum, etc. París 1904. Reed. Roma 1996, col. 434-435. |