SACRAMENTOS
Matrimonio |
ORDO AD BENEDICENDUM EOS QUI NOVITER NUBUNT (1) Quum venerit hii qui coniungendi sunt, explicita secundum morem missa, antequam absoluat diaconus, accedunt ad sacerdotem iuxta concellos; et venientes parentes puelle, aut aliquis ex propinquis si parentes non habuerit, tradit puelam sacerdoti. Ille vero velans eos de palleo aut sippa, ac posito desuper iugali facto de coccino et albo, dicit hanc prefationem cum duabus sequentibus orationibus. Prefatio. Deum, qui ad multiplicandam humani generis prolem benedictionis sue dona largiri dignatus est, Fratres karissimi, deprecemur. Ut hos famulos suos Illos, quos ad coniugalem copulam ipse preelegit, ipse custodiat. Det eis sensus pacificos, pares animos, mores mutua karitate devinctos. Habeant quoque obtatas eius munere suboles; quas, sicut donum ipsius tribuit, ita ipsius benedictio consequatur. Ut hii famuli sui Illi in
omni eidem cordis hunilitate deserviant, a quo se creatos
esse non dubiant. Oratio. Deus, qui ad propagandam generis humani progeniem in
ipsis adhuc quodammodo nascentis mundi primordiis ex osse
viri feminam figurasti, ut sincere dilectionis insinuans
unitatem, ex uno duos faciens, duos unum esse monstrares;
quique, ita prima conubii fundamenta iecisti, ut sui
corporis portionem vir amplecteretur in coniuge, nec a se
putaret esse diversum, quod de se cognosceret fabricatum
: aspice propitiatus ab athereis sedibus et precibus
nostris adsiste placatus; ut nos famulos tuos, quos
coniugii copula benedicendo coniungimus, benignitate
propitia benedicas et propitiatione benigne sustollas. Da eis, Domine, in timore tuo animarum concordiam
parem, et in dilectionem sui morum similem bonitatem. Diligant se, nec recedant a te. Ita sibi coniugale debitum reddant, ne te ullatenus
sub hac occasione contemnant. Numquam se extra te diffluant, sed fidem sibimet
servando tibi placeant. Tribue eis, Domine, rerum presentium copiam et generis
propaginem dilatatem. Ita eorum corda vel corpora tue benedictionis dulcedo
circumfluat, ut quicquid eorum fuerit ammixtione
progenitum, cunctis sit hominibus placitum et a te
benedictum. Da eis, Domine, felicem presentis vite longitudinem,
et future desiderium sine fine. Sic temporalia vincta disponant, ut eterna feliciter
concupiscant. Sic bona transitoria diligentes et sincere tibimet servientes, videant suorum filios filiorum, et post diuturnum vite huius excursum perveniant ad regna celorum. (1) Marius F�rotin, OSB. Le Liber Ordinum, etc. París 1904. Reed. Roma 1996, col. 4. |