Adveniente die
illo sollemnitas erit Sanctæ Mari�
Virginis et genetricis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem.
Proinde admonemus caritate vestram, dilectissimi fratres, ut omnes ad
Ecclesiam Dei ad vigilias vel ad missam devotissime in unum adveniamus.
R/. Deo gratias.
Ecce annuntio vobis gaudium magnum
quod erit omni populo 2.
Adveniente die illo
sollemnitas erit nobis diei Nativitatis Domini nostri Iesu Christi
secundum carnem. Proinde admonemus beatitudinem vestram
dilectissimi fratres atque universitatem plebis ut omnes ad
Ecclesiam Dei ad vigilias vel ad missam devotissime in
unum conveniamus.
Adveniente die illo
sollemnitas erit Circumcisionis Domini nostri Iesu Christi
secundum carnem.
Adveniente die crastina omnes ieiunemus ut
misericordiam Domini consequi mereamur.
R/. Deo gratias.
Adveniente die illo
sollemnitas erit Apparitionis Domini nostri Iesu Christi. et
salvatoris secundum carnem. Proinde, etc.
Erit igitur anno presenti per misericordiam Dei
discurrente, Era ill. initium beatæ
Quadragesimæ, quoto ill. Cena
Domini, quoto ill. Passio
Domini, quoto ill. Resurrectio vero eiusdem
Domini nostri Iesu Christi, quoto ill.
Luna ill.
Crastina die pro his qui de suscepti sunt ad
ecclesiam sanctam Ierusalem 3
in unum ad missam conveniamus.
Adveniente die illo
sollemnitas erit diei Ascensionis Domini nostri Iesu Christi
secundum carnem., Proinde, etc.
Adveniente die illo
sollemnitas erit diei Inventio Sanctæ Crucis.
Adveniente die dominico sollemnitas erit nobis
Sanctum Pentecosten. Proinde, etc.
Adveniente die illo
festivitas erit nobis nativitas sancti Ioannis Baptistæ et
precursoris Christi. Proinde, etc.
Adveniente die illo
festivitas erit sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Adveniente die illo
festivitas erit sacrationis sancti Ill.
Adveniente die illo
festivitas erit translatio corporis sancti Ill.
Adveniente die illo
festivitas erit sancti Ill. episcopi
et confessoris Christi.
Adveniente die illo
festivitas erit sanctorum Illorum
martyrum Christi.
Adveniente die illo
festivitas erit sanctarum virginum Ill.
et martyrum Christi.
Adveniente die illo
festivitas erit dedicatio sancti Michaelis archangeli vel sociorum
eius.
IV feria, V feria, VI feria dies erunt nobis
letaniarum. Proinde admonemus caritatem vestram, dilectissimi
fratres, atque universitatem plebis, ut omnes ieiunemus et
exoremus Dominum nostrum Iesum Christum pro
peccatis nostris sive ut Dominus iram a nobis aufferat et
Ecclesiam Domini iugiter frequentemus. Amen.
Finit. |