TEXTOS LITÚRGICOS
RITO HISPANO-MOZ´RABE
Missale Hispano-Mozarabicum. Ordo Missæ. Liber Offerentium. |
7. Sacerdos populum salutat, dicens: Dóminus sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. 8. Deinde lector prophetiam legit: PROPHETIA Lectio libri... R/. Deo gratias. In fine lectionis omnes respondet: Amen Sive in feriis, sive in dominicis Quadragesimæ, loco propheti�, lectio sapientialis ac lectio historica leguntur, ex Vetere Testamento desumpt�. Feriis IV et VI Quadragesimæ, pro psallendo canuntur Threni. 9. Post prophetiam, chorus Psallendum canit. PSALLENDUM 10. In pr�cipius festivitatus Martyrum, post Prophetiam et Psallendum, legi potest conclusio Passionis Martyris vel Martyrum, quorum memoria celebratur, ut invenitur in Passionario, cui adiungitur Canticum Danielis, dictum «Benedictiones»: BENEDICTIONES Benedíctus es Dómine, Deus Patrum
nostrærum, Et benedíctum nomen glóriæ tuæ,
quod est sanctum, Benedíctus es in templo sancto
honóris tui, Benedícite ómnia ópera Dómini
Dómino, Benedícite sancti et h�miles corde
Dómino, Benedícite, Ananía, Azaría et M�sael,
Dómino, Quia liberávit nos ab �nferis Et er�puit nos de mídio ardéntis
flamm� Confit�mini Dómino, quóniam
bonus, 11. Deinde lector apostolicam lectionem legit: APOSTOLUS Epístola... R/. Deo grátias. In fine lectionis omnes respondent: Amen. 12. Diaconus ad ambonem pergit, ministris cum incenso et cereis cum comitantibus, et, omnibus stantibus, dicit: Dóminus sit semper vobíscum. Omnes respondent: Et cum spíritu tuo. 13. Diaconus librum thurificat, et Evangelium proclamat: EVANGELIUM Evangélium... R/. Glória tibi Dómine. In fine lectionis omnes respondent: Amen. In Vigilia Paschatis, lectionem evangelicam legit Episcopus vel ipse Sacerdos qui celebrationem pr�sidet. 14. Deinde fit homilia. 15. Homilia expleta, chorus «Laudes» cantat LAUDES |