Rito Hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS

RITO HISPANO-MOZ´RABE

Missale Hispano-Mozarabicum. Ordo Missæ. Liber Offerentium.

 

RITUS INITIALES

1. Cum chorus Prælegendum intonat, Sacerdos cum Ministris ad altare procedit:

PR�LEGENDUM

Prælegendum omittitur in missis ferialibus totius anni et in dominicis Quadragesim».

2. Sacerdos sub silentio acclinis orat. Pro opportunitate hanc vel aliam congruam orationem secreto dicere potest:

Ad tuum altáre concurro,
ætérne omnípotens Deus,
et prece, qua v�leo,
tuam misericórdiam
pro mea popu�que salúte exp�sco,
offerens hoc sacrifícium maiestáti tuæ,
quod grate dign�ris ipse susc�pere,
ei�sque interv�ntu,
quia pius es,
petitioni meæ efféctum concéde.
Da menti meæ intentiónem,
quæ susc�piat prof�ndam bonitátem tuam.
Da sic te pátere pro pópulo,
ut tuo se gratul�tur mun�ri præsídio.
Da mihi l�crimas ex tuo afféctu intérnas,
quæ peccatórum possint exs�lvere víncula
et acqu�rere grátiam postul�tam.

3. Sacerdos osculatur altare nihil dicens. Postea cum ministris sedem petit.

In feriis totius anni et in dominicis Quadragesimæ, omissis «Gloria in excelsis� (n. 4) et oratione Post Gloriam (n. 6), postquam osculatus fuerit altare, et sedem petierit, Sacerdos populum salutat (n. 7)... Deinde legitur prima lectio (n. 8).

4. Deinde cantatur hymnus:

Glória in excélsis Deo,
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.

Laud�mus te, benedícimus te, adorémus te, glorificámus te,
grátias égimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens.

Dómine Fili unigénite Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei Fílius Patris.

Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

Quóniam tu solus Sanctus,
tu solus Dóminus,
tu solus Altíssimus Iesu Christe,

cum Sancto Spíritu
in glória Dei Patris.
Amen.

5. In sollemnitatibus, sicut in Proprio indicatur, post hymnum «Gloria in excelsis�, chorus Trisagion canit.

6. Post hymnum «Gloria in excelsis� aut post Trisagion, si hoc canendum est, Sacerdos Orationem Post Gloriam extensis manibus recitat.

ORATIO POST GLORIAM

In fine orationis omnes respondent:

Amen.

Nisi specialis conclusio indicetur in Proprio, Sacerdos Orationem Post Gloriam hac formula concludit:

Per misericórdiam tuam, Deus noster,
qui es benedíctus, et vivis et omnia regis
in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

Ali� communes conclusiones orationi post gloriam aptí

Per grátiam pietátis tuæ, Desu noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Adiuv�nte tua déxtera, Deus noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Te præstánte, summe Deus,
qui in Trinitáte glori�ris in sæcula sæculórum.

Tua conced�nte cleméntia,
piíssime et admir�bilis Deus,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum,
qui tecum et cum Spíritu Sancto, unus Deus,
vivit et regnat in sæcula sæculórum.

 

Índice del Missale Hispano-MozarabicumNormas de aplicación del Misal

© La Ermita. España MMII-MMVII