Ad te loquor, quia et de te
loquor, Verbum Patris; non enim de te ipso, qui sapientia Patris es, vilitas
mortalitatis meæ quippiam diceret nisi vim cordis et linguam carnis meæ tua
tangere dignatio valuisset. Ad te levamus oculos nostros, lumen verum quod ante
sæcula genitum ex Patre, et in fine sæculorum incarnatum ex Virgine, hodie ad
salvationem mundo prodidisti ex quiete sepulcri. Te virtutem Dei contingere
qu�rimus ad quem nemo consurget nisi tu ipse, virtus paternæ substantiæ, pro
omnibus hominibus in adsumpta carne per passionem infirmari velles atque per
resurrectionem adsumptæ carnis refectionem te credentibus pr�buisses, et
victorem potestatis diabolicæ demonstrasses. Ecce anhelantes hodie ad te
venimus, quicumque plebs illa sumus quam antepridie redemisti susceptione
vulneris et effusione cruoris. Occurrimus ex tenebris peccatorum ad te, lumen
�ternum quod oriris nobis de sepulcris latibolis; esse cupimus regnum tuum qui
destruxisti eum qui habebat mortis imperium; dulcedinem tuam qu�rimus qui nos
tuis amaritudinibus et livore sanasti; ex omni dominatu servitutis impiæ
concurrentes coram te prosternimur, ut iam tuæ pietatis amplexibus sustentemur.
Renova nos per quotidianam gratiam qui nos innovasti per baptismatis undam. Lava
nos per miserationem qui iam lavisti per sanguinem; non punias de iudicantis
sede, quos ne punires affigi non es dedignatus in cruce. Facito nos proprietatem
adquisitionis vulnerum tuorum, qui nos a nostris damnationibus tuis vulneribus
liberasti; abscondat nos intra se pietas redimentis et excuset a pavenda
sententia iudicantis. Non ad ultionem iustitia requirat quos ad salvationem
miseratio celet. Ipso affectu diligamus iudicem, quo et Patrem; ipsa reverentia
honoremus Patrem, qua terribilem veneramur et iudicem. Nunc ergo, fratres mei,
quia claritas emicuit lucis, recedamus a tenebris; quia novitas apparuit vitæ,
vetustatem conversationis reliquamus antiqu�. Servemus dignitatem nostræ
redemptionis, amplectamur gloriam indultæ libertatis; non pristina peccati
servitus iam liberos premat, non quoinquinatio inmunda iam Christi sanguine
mundatos adtingat; qui eiulavimus in delictis nostris, exsultemus in laudibus
redemptoris, qui pertulimus �rumnam doloris, promamus Deo canticum laudis atque
cum exsultatione cordis dicamus voce patuli oris:
Alleluia 2.
V/.
Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis.
R/. Alleluia.
|