LIBER SERMONUM
SERMO IN
DIEM SANCTI FELICIS
SERMÓN PARA EL DÍA DE SAN FÉLIX 1
|
Natalem Sancti Felicis, fratres, feliciter
caelebremus. Nam odiae ille sanctus fructum suis nominis meruit. Ut qui
felix ante nomine dicebatur, confessione felicior inueniretur. Cuius
felicitatem, nulla calamitas. Cuius beatitudinem nulla miseria. Cuius
gaudium, nulla tristitia. Cuius triumfum, nulla inuidia. Cuius requiem,
nulla tempestas. Cuius meritum, temptatio nulla praeturbat. Hic itaque
Felix sanctus, pro Christi nominae traditus in carcere qui se iam dignum
fecerat caelo. Interdicitur ad eum accessus hominum, cui iam parabatur
societas angelorum. Squalorem carnifex sordes catenasque minatur. Sed
quando talibus terretur qui sola Inmortalitatis et martirii gloria
decoratur. Itaque exaudiuit Dominus famulum suum et eius gemitum non
despexit. Reliquid inimici spolium corporis et coniunxit angelis animam
martiris. Muscipulam carnis contribit in terram, aeuadentem pascerem
perduxit ad caelum. Ita ergo mirificante domino misericordias suas Felix
fructum sui nominis adsecutus est. Cum et pena et martirii gloria
honoratur. Non quod Dominus militem suum persecutorum faucibus non
possit eruere sed ut ostenderet crudelibus laniantur, roborari ptius in
fide quam ad fide(m) conuerti. Nam quibus uoluit aetiam hoc tribuit ut
sine stimulis dolorum, coronas acciperent martirum. Nos ergo, fratres,
digna deuotione caelebremus hunc diem. Ut qui huius martyris fide et
integra deuotione coniungimur, eidem non solum nominesed aetiam merito
copulemur. Per Dominum nostrum Ihesum Christum qui uiuit et gloriatur in
secula seculorum. Amen. |
NOTAS
1. Texto
del Homiliario de Silos (British Museum de Londres, additional
30.853, ff. 114-115), según la transcripción de
Roura i G�ibas, Gabriel en, Sermo in diem Sancti Felicis: El serm� en
honor de sant Feliu de Girona, Actes de les Jornades d'homenatge al
Dr.Jaume Marqués i Casanovas, Annals de l'Institut d'estudis Gironins,
XXXIV, Gerona, 1994, p.302.
|