La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

INCIPIT PROLOGUS
YMNORUM

PR�LOGO DEL HIMNARIO

 

MIracula primeva ymnorum modula clara
Angelica promserunt, nascente Domino, ora
Videlicet paucis infusa celitus dona
 
Resumeret terrestri pastorum acie visa.
In veteri iam quidem ymnorum reeulserant * ordo.
Cum trium ora iubenum fornacis igne devicto
* Fortæ refulserat
Veterique Patri, Filio iam tunc et ipsis adiuncto
Sumserunt ymnum laudium cunctorum vite quod alto
Olimpiadis ambitu quodque terreni circuitus giro
Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato
Toth sacra toth rura ymnizabere arte camena.
Ad nunc quod celebrat per tot pie orbe difusa
Nitens Ecclesia divino sacramento locata
Tandenque et Redemtor sacrum cene tempus adimplens
Eterno sit Patri ymnum concentum apostolico solvens
Vestigia beata orationis causa convertens
Exiit in montem quoevum exorare Parentem
Rector quoque fidei et cunctis per secla Magister
Admonet et Paulus ut psalmis loquamur et ymni
Nam ex hoc surrexit sacrata dogma ymnorum
Ilario Papa Ambrosio ceterisque more istorum
Ad laudem divinam ymnorum sic condere modos
Nunc laudes Domini nunc martyrum narrare triumphos
Omnemque celibem dirivare vocibus sonos
Et dulces reddere factori omnium melos.
Dei summa gloria laus et letitia constat
In his et Trinitas laudatur et Ecclesia fraglat
Dum ymnum dicimus honorem et gloriam damus
Ymnum dum canimus Ecclesia vota monstramus
Tandem et omnium finem noxiarum obtamus.
 

 

 

 

Índice himnario antiguoInicio página

© La Ermita - España MMIX