Sacrate
veni Spiritus
(In Dominico post
Ascensionem Domini. Ad Vesperum. In Laudibus. In
exeunte Vespera / Domingo
siguiente a la Ascensión. Vísperas, Laudes y
segundas Vísperas) Sacrata
Christi tempora
Propheticis oraculis,
Virtute firmans pectora,
Fidei explevit veritas:
Venisse mundi Dominum
In templo sancti corporis,
Ut hominem, quem fecerat,
Salvaret ipse perditum.
Dum patitur passibilis,
Assumptus homo moritur.
Resurgit impassibilis
Deus creator omnium:
Qui suscitatus corpore
Diebus dudum praedictis,
Quater denario numero
Opes salutis edidit:
Quibus quadratis omnibus,
Ascendens in altum duxit
Captivitatem captivam.
Dona dedit hominibus.
Coram suis discipulis
Hi adventurum moniti,
Ut repedantem cernerent,
Dum adfuissent tempora.
Quae sola Patri cognita,
Incognita nec Filio,
Discentibus solicitis:
Licere nosse minime.
Sistere tamen soliti
Jubentur summi Nuntii,
Donec virtutem Spiritus
Ex alto missam caperent,
Quam nos ovantes gloria
Salutis nostrae praestitam,
Sanctorum consors laudibus
Hymnus resultat omnibus.
Da nobis illuc sedula
Devotione tendere,
Quo te sedere cum Patre
In arce regni credimus.
Gloria tibi Domine,
Qui scandis supra sidera,
Cum Patre, Sancto Spiritu.
In sempiterna saecula.
Amen.
|