La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

HYMNUS / HIMNO

Verbum Patris, quod prodiit factum caro
(In Quarto Dominico Quadragesimae. Ad Vesperum. In secundis Vesperis / Cuarto domingo de Cuaresma. Vísperas y segundas Vísperas.
In Quinto Dominico Quadragesimae. Ad Vesperum. In secundis Vesperis /
Quinto domingo de Cuaresma. Vísperas y segundas Vísperas.
Feriæ Quadragesimæ. Ad Vesperum / Ferias de la cuarta y quinta semanas de Cuaresma. Vísperas)

   Verbum Patris, quod prodiit factum caro;
Agnus Dei peccata mundi auferens:
Ad te venimus cernui, ut inclytum
Bibamus almae passionis sanguinem.

   Ostende vulnerum sacrorum stigmata:
Exurgat insignis Crucis fortissimum
Signum, quod in vigore perpetim
Manens, credentibus salvationem conferat.

   Arundo, clavi, sputa, potus myrrheus,
Corona spinarum, flagella, lancea,
Impressa sunt damnationis verbera:
Iam nostra pro his cuncta dele crimina.

   Fons vulneris Sacri riget praecordia,
Lavet cruor, malitiaeque contagia:
Sit vita praesens absque omni crimine;
Futura detur in beato munere.

   Ut, cum resurgendi dies effulserit,
Orbique regni claritas inluxerit,
Sequamur aetheris viam, quae nos trahat
In se receptos jam perennes incolas.

   Honor sit Aeterno Deo, sit gloria
Uni Patri, ejusque soli Filio
Cum Spiritu; quae Trinitas perenniter
Vivit potens in saeculorum saeculis.
   Amen.

Volver

 

Índice himnosInicio página

© La Ermita - España MMIV