La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

HYMNUS / HIMNO

Aeterne Rex Altissime
(In Ascensione Domini. Ad Vesperum. In Laudibus. In exeunte Vespera / Ascensión. Vísperas, Laudes y segundas Vísperas)

   Aeterne Rex Altissime,
Redemptor et Fidelium:
Quo mors soluta deperit,
Datur Triumphus gratiae;

   Quem lex subacta Tartari,
Marcens Averno dispulit;
Carens mucrone pessimo,
Throno remisit Patrio:

   Scandens Tribunal dexterae
Patris: potestas omnium
Conlata Jesu est coelitus,
Quae non erat humanitus.

   Ut trina rerum machina:
Coelestium, Terrestrium,
Et infernorum condita
Flectant genu jam subdita.

   Nec sit salus ullo modo
Tuo foris vocabulo;
A quo creata cuncta sunt,
Et recreata sancta sunt,

   Haec tanta Christi gratia
Nexum tulit peccaminum;
Sumpsitque corpus proprium,
Totumque possidet Polum.

   Tremunt videntes Angeli,
Versa vice mortalium,
Culpat caro, et purgat caro,
Regnat Deus Dei caro.

   Quae praeminet virtutibus
Summis procul coelestibus:
Deus caro, atque spiritus,
Plenus Deus, verusque Homo.

   Dicunt ex astris Angeli,
Demum reverti hujusmodi,
Quem nos redire credimus,
Regnare prorsus novimus.

   Tu Christe nostrum gaudium,
Manens Olympo praeditum
Mundi regis qui fabricam,
Mundana vincens gaudia.

   Hinc te precantes quaesumus,
Ignosce culpis omnibus;
Et corda sursum subleva
Ad te superna gratia.

   Ut cum rubente coeperis
Clarere nube Judicis,
Poenas repellas debitas,
Reddas coronas perditas.

   Da nobis illuc sedula
Devotione tendere,
Quo te sedere cum Patre,
In arce regni, credimus.

   Gloria tibi Domine,
Qui scandis supra sidera,
Cum Patre, Sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
   Amen.

Volver

 

Índice himnosInicio página

© La Ermita - España MMIV