La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

HYMNUS / HIMNO

Gaudete flores Martyrum
(Die XVII Novembris. In festo sancti Aciscli, et comitum ejus. Ad Vesperum, in Laudibus / 17 de noviembre. San Acisclo y compañero. Vísperas y Laudes)

   Gaudete flores Martyrum;
Salvete plebes gentium;
Visum per astra mittite;
Sperate signum gloriae.

   Voces Prophetarum sonant,
Venire Jesum nunciant;
Redemptionis praevia,
Qua nos redemit, gratia.

   Hic mane nostrum promicat,
Et corda laeta exaestuant;
Cum vox fidelis personat,
Praenuntiatrix gloriae.

   Tantae salutis gaudium,
Quo est redemptum saeculum,
Exceptionis inclytum
Ab hinc ciamus canticum.

   Adventus hic primus fuit
Punire quo non saeculum
Venisset, ulcus tergere
Salvando quod perierat:

   At nunc secundus praemonet,
Adesse Christum januis -
Sanctis coronas reddere,
Coelique regna pandere.

   Aeterna lux promittitur,
Sidusque salvans promitur;
Jam nos juvar refulgidum
Ad jus vocet coelestium.

   Te, Christe, solum quaerimus
Videre, sicut es Deus;
Ut laeta nos haec visio
Evellat omni tartaro.

   Quo dum Redemptor veneris,
Cum candidato Martyrum
Globo, adunes caelibi
Nos tunc beatos coetui

   Deo Patri sit gloria
Ejusque soli Filio
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc et in perpetuum.
Amen.

Volver

 

Índice himnosInicio página

© La Ermita - España MMIII