Rito Hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE REVISADO

Missale Hispano-Mozarabicum. Liber Commicus. Proprium de Tempore.

 

CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO

Prot. n. 203/86

HISPANIÆ DIŒCESIUM

Hispaniarum Ecclesiæ, quæ studiose necnon assidue fidem in Christo Domino acceperunt, propagarunt atque defenderunt, iam ab antiquo eandem fidem celebraverunt liturgia propria, quæ iuxta temporum diversitatem «hispanica» ac «visigothica» appellata est, et post araborum invasionem «mozarabica».

Postquam regna hispanica ritum romanum adoptaverunt, venerabilis liturgia hispanica vivens exstitit usque ad hodiernum diem in nonnullis civitatis Toletanæ ecclesiis.

Concilii autem Œcumenici Vaticani II præscripto obsecuta, ut ritus particulares ad pristinam sanctorum Patrum normam restituerentur necnon ad hodierna requisita et condiciones accommodarentur, Hispaniæ Conferentia Episcoporum attenta cura mandavit libros liturgicos hispanicos in lucem edi.

Commissio vero liturgiæ hispanicæ recognoscend� instituta et nunc allaborat ut, e fontibus authenticis, Ecclesiis quæ hodie sunt in Hispania, possibilitas offeratur Eucharistiam celebrancli iuxta normas, uberi patrum thesauro fideliter servato.

Quapropter instantia Excellentissimi Domini Gabini Diaz Merch�n, Archiepiscopi Ovetensis et Coetus Episcoporum Hispaniæ Præsidis, per litteras die 18 decembris 1986 datas, accepta, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice Ioanne Paulo II tributarum, textus Prænotandorum et Ordinis Missæ, necnon Proprii de Tempore, scilicet Temporis Adventus, Natalis, Quadragesimæ, $1æ $2t$3 Temporis per annum, ad interim perlibenter probamus seu confirma-mus, prout exstant in adiecto exemplari, usque dum reliquarum partium Missalis instauratio sit peracta.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex �dibus Congregationis pro Cultu Divino, die 17 iulii 1988, in celebratione sanctarum Iustæ et Rufinæ, virginum et martyrum.

Eduardus Card. Martínez Somalo
Pr�fectus

 

X Vergilius Noé
Archiepiscopi tit. Voncariensis
a Secretis

 


DECRETO

El texto de la Liturgia Verbi del Rito Hispano-Mozárabe fue aprobado por la XLV Asamblea Plenaria de la Conferencia Episcopal Española (17-22 de noviembre de 1986) y posteriormente confirmado ad interim por el Decreto Hispaniarum diœcesium de la Congregación para el Culto Divino y para la Disciplina de los Sacramentos (17 de julio de 1988).

En consecuencia, dicho texto, publicado en el presente volumen Liturgia Verbi del Missale Hispano-Mozarabicum, debe ser tenido como típico y oficial ad interim para el uso litúrgico en todas las diócesis de España.

Dado en Madrid el día 8 de enero, festividad mozárabe del Martirio de los Niños de Belén, del año 1990.

X ángel Card. Suquía Goicoechea

Arzobispo de Madrid
Presidente de la Conferencia
Episcopal Española

 

Índice del LeccionarioPresentaciónInicio página

La Ermita - España MMIII